

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 13: Versus 16
Hanc autem,etc. Filia Abrahae, quaeque fidelis anima filia Abrahae, Ecclesia de utroque populo ad fidem collecta, quae tempore legis et Dominicae resurrectionis impleto, per septiformem gratiam Spiritus sancti vincula longae captivitatis erupit: et sic idem est bovem vel asinum a praesepio solutos ad potum agi, quod est filiam Abrahae a vinculo noxiae inclinationis erigi